publicidade

Romanos 8

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

publicidade