35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
publicidade