publicidade

Sirach 1

1 omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur14 dilectio Dei honorabilis sapientia15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur17 timor Domini scientiae religiositas18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia27 timor Dei expellit peccatum28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

publicidade