publicidade

Sirach 10

1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua11 omnis potentatus brevis via12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes14 initium superbiae hominis apostatare a Deo15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur

publicidade