1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
publicidade