1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
publicidade