publicidade

Sirach 15

1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei9 non est speciosa laus in ore peccatoris10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui15 adiecit mandata et praecepta sua16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

publicidade