publicidade

Sirach 16

1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur20 et omne cor intellegetur21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum29 non incredibiles verbo illius30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

publicidade