publicidade

Sirach 17

1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo12 et mandavit illis unicuique de proximo13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem15 et pars Dei Israhel facta est manifesta16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis21 convertere ad Deum et relinque peccata tua22 precare ante faciem et minue offendiculum23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

publicidade