1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum2 quis sufficit enarrare opera illius3 quis enim investigabit magnalia eius4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
publicidade