publicidade

Sirach 2

1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

publicidade