1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus14 non erudietur qui non est sapiens in bono15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
publicidade