1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
publicidade