1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum14 timor Dei super omnia superposuit15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris20 et omnem obductum et non obductum odientium21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum22 non est caput nequius super caput colubri23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius25 et audiens suspirabit modicum26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
publicidade