1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit6 delatura civitatis et collectio populi7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit17 disciplina illius datus Dei18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
publicidade