1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt14 memento quoniam malum oculus nequa15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas17 nec conprimaris in convivio18 intellege proximi tui ex te ipso19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius33 quae est vita quae minuitur vino34 quid defraudat vitam mors35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum37 sanitas est et corpori et animae38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit39 amaritudo animae vinum multum potatum40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
publicidade