publicidade

Sirach 32

1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis4 loquere maior natu decet enim te5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia10 adulescens loquere in tua causa vix11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

publicidade