1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius17 timentis Dominum beata est anima eius18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
publicidade