1 qui conservat legem multiplicat orationem2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate3 et deprecatio recedere ab iniustitia6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis
publicidade