1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi5 nonne a ligno indulcata est amara aqua6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius8 pax enim Dei super faciem terrae9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria13 est enim tempus quando in manus eorum incurras14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est36 sine his omnibus non aedificatur civitas37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi
publicidade