publicidade

Sirach 40

1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

publicidade