publicidade

Sirach 42

1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare6 super mulierem nequam bonum est signum7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est22 neque minuitur et non eget alicuius consilio23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

publicidade