publicidade

Sirach 43

1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua31 terribilis Dominus et magnus vehementer32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

publicidade