1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit
publicidade