3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
publicidade