publicidade

Tobit 13

1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam9 ego autem et anima mea in eo laetabimur10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt15 nomen magnum invocabunt in te16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen

publicidade