1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum17 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae
publicidade