1 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
publicidade