publicidade

Tobit 4

1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini8 quomodo potueris ita esto misericors9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus19 consilium semper a sapiente perquire20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene

publicidade