6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
publicidade