publicidade

Tito 2

1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

publicidade