1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito
29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem