1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
publicidade